- LANCES
- LANCESapud Propert. l. 2. Eleg. 13. v. 23.Desit odoriferis ordo mibi lancibus, adsintPlebeii parvae funeris exsequiae.Fercula sunt funerum, de quibus supra diximus, et quae momorantur Statio Theb. l. 6. v. 126.Portam inferias, arsuraque fercula primiGraiorum, titulisque pios testantur honoresGentis quisque suae ——Alias Laences, disci latiores f. vasa escaria. Tertullian. de Pallio, c. 5. Adigo cauterem ambitioni —— quâ lances centenarii ponderis Sulla molitur. Cuiusmodi lances in promulsidario solebant reponi, habebantque inscripta dominorum nomina et metalli pondus. Petron. Arbiter Edit. Gons. de Salas. p. 17. Edit. Bosch. c. 31. Ceterum in promulsidari asellas erat Corintbius cum bisaccio positus, qui babebat olivas —— regebant asellum duae lances, in quarum marginibus nomen Trimalchionis insriptum erat et argenti pondus. Vide Salmas. ad l. Tertullian. c. et supra in voce Ferculum. Proprie vero lances scutellae sunt duae. de libra pendentes, unde et pro libra nonnumquam vox occurrit. Vide quoque infra in voce Lanx.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.